PHILOSOPHIA

PHILOSOPHIA
I.
PHILOSOPHIA
Pythagorae γνῶσις τῶ ὄντων ᾗ ὄντα ἐςτὶν. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni μελέτη θανάτου, Meditatio mortis: Aristoteli τείχνη τεχνῶν καὶ ἐπιςτήμη ἐπιςτημῶν, Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium rerum per causas, quatenus homo eas naturae lumine consequi potest, ex admiratione
originem traxit, teste Platone in Theaeteto et Aristotele Metaphys. l. 2. c. 2. Primum autem exculta est a Chaldaeis, si Ciceroni credimus de Dirvinat. l. 1. a quibus Babylonios et Assyrios eam accepisse, docet Aristoreles εν τῷ μαγικῷ et Sotion in l. τῆς διαδοχῆς, apud Laertium. Sed ipsi Chaldaei ab Abrahamo edocti videntur, cuius operâ primum ad Palaestinos, sive Cananaeos, postea etiam ad Aegyptios, Philosophia pervenit. Cete Abrahamum Eupolemus ait apud Eusebium, καὶ τὴν Ἀςτρολογίαν Χαλδαϊκὴν ἑυρεῖν. Et Astrologiam et Chaldaicam divinandi Artem invenisse: Eundemque cum fame pressus in Aegyptum secessisset, a Rege potestatem nactum esse conversandi cum Aegyptiorum praestantissimis, refert Ioseph. Iud. Antiqq. l. 1. c. 8. ubi ante Abrahami adventum Aegyptzios disciplinas has ignorâsse, ideoque ad Graecos devenisse, auctor est. Ab eodem Iudaei suam hausêre Philosophiam, quam posteriores eorum dixêre, a recipere, quia divinitus accepta, eamquque divisêre in Beresith et Mercava, quarum illa agebat de corporibus caelestibus ac elementalibus, in qua Salomon excelluit: ista de Deo eiusque cultu, cuius admirator ingens fuit Iohannes Picus Mirandulanus. Ad Chaldaeos ut redeam, ad eosdem accessit Pythagoras, teste Porphyrio, et Democritus, teste Aelianô Var. Hist. l. 4. c. 20. Porro ad Persas transiit Philosophia, auctoribus Magis, qui a Zoroastre instituti dicuntur, quamvis et Medis, Parthis, Sacis aliisque vicinis nationibus sui fuêre Magi, nec pauca a Persis quoque Graeci mutuati funt, quae videl. ad Deospertinent. Sicut Mathesin A Phoenicibus, Aegyptiis, Chaldaeis habuêre. Indos Philosophiam docnere Gymnosophistae, quos Democritum quoque adiisse, tradit Aelian. Var. Hist. loc. cit. ut et Pyrrhonem Eleum, Scepticorum patrem, Diogenes. Nec ignobillis fuit Phoenicum Philosophia, quibus a Iudaeis multa discendi occasio fuit, sed et tradirtione nonnulla reservârunt; Phoenices enim a Sidone, filio Channan, nepote Chami, Noachi pronepote, descenderunt: habueruntque Philosophum insignem Sanchoniatonem, qui, Troianistemporibus antiquior, Gedeonis Israelitarum σύγχρονος et familiaris fuisse creditur, Imo literas huic genti debere se Graeci agnoscunt, et numerandi scientiam: traxitque a Phoenicibus originem Thales, huiusque coaevus Pherecydes, Pythagorae Praeceptor, auctor Italicae sectae, sua ex occultis illorum libris hausit: Zeno quoque, Stoicorum princeps, inde fuit oriundus. Nec sua Phrygibus Philosophia defuit, quae magis cognita esset, si extaret Democriti λόγος φρύγιος, Laertio memoratus l. 9. Ex Asia migravit in Africam, ubi Aegyptiaca Philosophia, de qua iam aliquid supra, floruit, non tam Iside, Osiride, Vulcanô, Mercuriô, Herculeauctoribus, ut Aegypti iactant, apud Diod. Siculum, quam Abrahamô, ut dictum; Facitque ad Philosophia huius commendationem, quod Moses in illa dicitur παιδιυθῆναι, Actorum c. 7. v. 22. quodque, priusquam Graeci philosopharentur, eoprosicisci consueverunt, ut ibi a Sacerdotibus edocerentur. Praeter eam ibi viguit Aethiopica, cuius gentis Doctores Gymnosophistas quoque vocat Hieronymus in Ezech. l. 4. c. 13. eo nempe ex India profectos: et Lybica, cuius auctor Atlas, multorum iudiciô Astrologiae inventor primus et hinc humeris caelum ferre creditus. Vide Laertium in praefat. Augustin. de Civ. Dei, l. 8. c. 9. Diodor. Sic. l. 4. etc., In eadem Orbis parte, feculis aliquot post Christum natum, ab Arabibus Philosophia maguô nisu exculta, inde eum iis in Hispaniam traiecit etc. Ex Europae Sapientibus antiquis maxime exstitêre celebres, Thraces, qui a Zamolxi fuêre edocti: et Celtae five Galli, Draidis ac Semnotheis Magistris usi; Graeci porro, quorum primus Anaxagoras Clazomenius ex Asia seholam transtulit Athenas, vide paulo infra, ut de recentioris aevi in Orbe Christiano Philosophis in praesens taceam, Lectorem remittens ad Georg. Hornii Historiam Philos. et Gerh. Ioh. Voss. oper duplici pertractantem Philosophiam et Philosophorum Sectas. PHILOSOPHIA BARBARICA, ET PRIMUM QUIDEM IN ASIA. Barbarica Philosophia dicitur, quae extra Italiam et Graeciam resplenduit. Et quidem, Chaldaei antiquissimum dicuntur Doctorum genus: distincti in Orchenos et Borsippenos, ut alias eorumdivision es omittam. Babylonii et Assyrii a Chaldaeis fuêre edocti. Iudaei Philosophiam ab Abrahamo hausêre. Persae, Medi, Parthi, Sacae, a Magis sunt eruditi. Indos Philosophiam docuêre Gymnosophistae, qui duplices erant: alii Brachmanes, alii Germanes: interquehos quidam Hylobii dicti, quôd in silvis degerent. Phaenices, a Iudaeis complura didicêre, et Graecis literas, Arithmeticen aliaque tradidêre. Aegyptii ab abrahamo instituti sunt. Vide hîc infra. IN AFRICA. Aegyptii nmodo memorati primi hîc Philosophia studiô floruêre, magnumque antiquis temporibus Sacerdotum huius gentis nomen erat, quod Strabonis tempore evanuit. Occultabatur autem Philesophia eorum allegorits magna ex parte. Aethiopes, Gymnosophistis quoque Doctoribus usi sunt, ad quos Sapientiae causâ Democritusdicitur profectus Libyes ab Atlanre notitiam suam accepêre: Hinc inter barbararum gentium Philosophos reponit Augustin. de Civit. Dei l. 8. c. 9. Atlanticos et Libycos de Augilis, vide Melam l. 1. c. 8. IN EUROPA. Thraces, edocti a Zamolxi, cui cum Pythagora in μετεμψυχώσει convenit. Coetera Philosophiae huius domata, ex
Orphei doctrina cognosci possunt. Celtae seu Galli Druidas habuêre Sapientiae Magiistros, qui animarum quidem immortalitatem, interim et μετεμψύχωσιν, docuêre. Getis Germanisque mens eadem, Iulian. in Caesaribus. Appian. in Celtico. PHILOSOPHIA GRAECANICA ET QUIDEM PRIORUM FABULOSA. Mythica haec seu fabulosa Philosophia veterum fuit Poetarum, ac praecipue Homeri, magni Sapientiae Antistitis: a quo molta Philosophi posteriores didicêre; scipsitque Zeno Cittieus, Stoicae Sectae ἀρχιγέτης, Homericarum quaestionum libros 5. Ac Naturae quidem arcana inviolvuntur Deorum Dearumque nominibus, et eorum connubiis ac affinitatibus. Ad vitae institutionem reseruntur gesta Heroum. Ad moralem Poetarum Philosophiam pertinent et quae commenti de Cocyto, Phlegetonte, Tartaro, ac similibus, per quae
animi perturbationes intelligebant. Ad utramque Philosophiam quaedam spectanr, ut cum idem est nomen Herois et Numinis. Verum non cuiusvis est fructum aliquem ex Homero carpere, sed eius tantum qui in rerum natura ac virtute iam aliquantum profecit. Vide supra Fabula. NON FABULOSA. Eius antiquitus erant tres Sectae: Ionica, quae coepit a Thaiete Milesio: e cumius successoribus, ut dictum, primus ex Asia Scholam Athenas transtulit Anaxagoras. Italica, condita a Pythagor. Eleatica, cuius primus auctor fuit Xenophanes Colophonius: ex hac Epicurea maxime profluxit. Socratis, cuius Philosophia a Thalete manavit, discipuli quinque memorantur, qui novae essent haeresios Auctores. Hinc enim. Cyrenaici, ab Aristippo orti: quae secta postea divisa est in Hegesiacam, Anniceriam et Theodoriam. Eliaci, quorum princeps Phaedio Eliensis: postea Eretrici vocati a Menedemo Eretrico. Megarici, auctore Euclide Megarensi orti. Academici, Veteres, quorum Plato primus, mixtam docuit dex Heraclitica Pythagorica et Socratica Philosophiam. Medii, quorum Auctor Arcesilaus. Novi, Carneadis auspiciis orti. Cui triplici Academiae quidam addunt quartam, a Philone et Charmida: ac quintam, ab Antiocho, Philonis auditore, fundatam. Sequentibus temporibus, qui Platonis insisterent vestigiis, pro Academicis Platonici dici maluêre. Peripateticorum princeps Aristoteles fuit. Cynicam sectam, quintus Socratis discipulus, de quibus supra, Antisthenes instituit. Stoicam sectam orsus est Zeno Cittieus. Et hi omnes hactenus recdensiti, dogmatici fuêre, Academicis plerisque ex ceptis. Pyrrhonia secta a Pyrrhone est condita. Dicti sunt iidem Σκεπτικοὶ, Α᾿πορητικοὶ, Ζητητικοὶ καὶ Ε᾿φεκτικοὶ, numquam enim decernebant, dubitabant semper, quaerebant perpetuo, nec longae inquisitionis alius fuit eventus, quam ἐποχὴ, i. e. iudicii suspensio sive assensionis retentio. Electiva, a Potamone est Alexandrino, et non tam nova cudit dogmata, quam ex aliis optima quaeque excerpsit; Unde hoc Philosophandi genus fere praestantissimi quique amplexi sunt, Sotion, Ammonius, Plotinus, Clemens Alexandrinus etc. A Philosophia dicti Philosophi, qui summo, ut par est, in pretio apud Athenienses fuêre, ut ex his Terentii in Andria, Actu 1. sc. 1. v. 28. constat:
Quod pleriqus omnes faciunt Adolescentuli,
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
Alere, aut canes ad venandum, aut ad Philosophos.
Horum illi nihil egregie praeter coetera
Studebat, et tamen omnia haec mediocriter.
Factum tamen est, ut Philosophiam aliquando docere Legibus sit interdictum. Sed Critiâ e triginta Tyrannis ferocissimô dedicatore suae damnationis Philosophi gloriantur. Qui enim scit illum, intelligere potest, non nisi grande aliquod bobnum a Critia damnatum, cuius in coeteros odiô Socratis ferocientis Lex fuit: Λόγων τέχνην μὴ διδάσκειν, Philosophiam ne quis doceto. Eius meminit Xenophon Α᾿πομνημονευμάτων l. 1. Verum ista Critiae Lex, ut et reliqua omnia Tyrannorum reliquorum, postea abrogata est, iterumque Philosophi Athenis docere coeperunt. ut ex Terentii, qui Alexandrum expressit, verbis supra memoratis patet. Repertus est tamen et post illa Sophocles Suniensis Amphiclidae filius, qui Critiae aemulatus exemplum lege latâ Philosophos Athenis iterum exegit, aut cerete vetuit Scholam habere, nisi Senatui Populoque Atheniensi ita videatur: Μηδένα φιλοσόφων χολῆς ἀφηγεῖςθαι, ἂν μὴ τῇ βουλῇ καὶ τῷ δήμῳ δόξῃ. ἐι δὲ μὴ, θάνατον εἶναι ζημίαν, Nemo Philosophus Scholam habeto, nisi Senatui Populque Atheniensi ita videatur: Secus qui faxit, capitalesto, apud Laertium in Theophrasto- At nec haec Lex diu obtinuit, nam alterô post ἐπιχειροτονίαν annô abrogata, ipsique adeo Sophocli multa talentorum quinque irrogata est, vide Sam. Petitum Comm: in Leg. Atticas l. 3. c. ult. Romae quoque (Fanniô Strabone M. Valeriô Messalâ Consulib. Senatus consultum, an 3. Olymp. 154. ab Urb. Cond. 592. de Philosophis ede Rhetoribus Latinis factum est, his verbis: M. Pomponius Praetor. Senatum. consuluit, quod. verba. facta. sunt. de. Philosophis. et de. Rhetoribus. de. ea. re. ita. censuerunt. uti M. Pomponius. Praetor. animadverteret. coeraret. Q. uti. ei. e. Republica. fide. que. sua. videretur. uti. Romae. ne essent. Aliquot dein post annis id Senatus consultum Cn.
Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus Censores de coercendis Rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum. est. nobis. esse. homines. qui. novum. genus. disciplinae. instituerunt. ad. quos. Iuventus. in ludum. conveniat. eos. sibi. nomen. imposuisse. Latinos. Rhetoras. ibi. hommes,. adulescentulos. dies. totos. desidere. maiores. nostri. quae. liberos. suos. discere. et. quos. in ludos. itare. vellent. instituerunt. haec. nova. quae. praeter. consuetudinem. ac. morem. Maiorum. fiunt. ne. que. placent. ne. que. recta. videntur. qua. propter. et. his. qui. eos. ludos. habent. et. his. qui. eo venire. consuerunt. visum. est. faciundum. ut. ostenderemus. istam. sententiam. nobis. non. placere. Neque illis solum temporibus rudibus, nec dum Graecâ doctrinâ expolitis, Philosophi ex hac urbe pulsi sunt. verum etiam Domitianô imperante, Senatusconsultô eiecti atque Urbe et Italiâ interdicti sunt, quâ tempestate Epictetus quoque Philosophus Nicopolim secessit. 'A. Gellius, ll. 15. c. 11. Occasionem huius rigoris innuit Suetonius in vita Domit. c. 10. Iunium Rusticum (interemit) quod Paeti Thraseae et Helvidii Prisci laudes edidisset, appellâssetque sanctissimos viros: cuius criminis occasione Philosophos omnes Urbe Italiâque summovit. Nota quoque est Sulpitiae Poetriae Satyra, de Edicto hoc, et pertinent eo, quae Philostratus habet l. 7. de Vita Apollonii Tyanai, ubi de Domiriano sermo est. Factum autem id fuisse annô 4.
Olymp. 216. et an. 3. Olymp. 218. adeoque binis vicibus, notat Eusebius in Chron. Porro et Antiochum e regione sua Philosophos eiecisse, legimusapud Athenaeum l. 2. et Lyfimachum, apud eundem l. 13. Epicureos etiam Messenii expulerunt, eôdem teste, l. 12. et Aelianô, Histor. Var. l. 9. c. 12. De Thebanis, Spartiatis et Argiyis ita Tertullian. in Apologetico, Inde et' his a quibusdam quoque eiecta Philosophia, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra cont aminantur. Vide Iac. Oiselium Ictum, Notis in Gellium loc. cit. etc. Insigne Philosophorum olim, crinem barbamque promittere et palliô vit praelongô. Unde Capitolin. in Antonino Philosopho, c. 2. Nam duodecimum annum egressus habitum Philosophi sumpsit et deinceps toler antiam, cum studeret, in pallio et humi cubaret. Narratque Saresberiensis, de Nug. Curialium, l. 8. c. 21. Iulianum Imperatorem viros congregôsse, circa Palatia, qui circumasmicti palliô magis habitu, quam Magisteriô pendebantur. Vide quoque insignem Luciani locum in Icaro Menippo. De barba, notum illud Hor5atii l. 2. Serm. Sat. 3. v. 34.
—— —— —— Tempore quô me.
Solatus iussit sapientem pascere barbam.
Unde Barbati Magistri dicti, Persio Sat. 4. v. 1.
—— —— Barbarum hac crede Magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
Cynici inprimis in hoc superstitiosi, quorum princeps Zeno inter ἄτοκα sua et illud habuit: Barbam, sicut vitem, rarissime tondendum. Eam autem optimam, quae maxime prolixa. Iisdem pera, baculus, ac pallium tota supellex fuit, Vide supr a passim, ut et infra voce Sordes, item verbô Vexare. Addam quae Laurentius Ictus in Phadri fab. 6. l. 7. v. ult. quô in inanem et affectatam Philosophorum quôrundam superbiam invehitur Poeta, cum ait:
Et, ut putentur sapere, caelum vituperant.
addit, Multi artem Philosophi habitu ipsô, palliô, barbâ ad pubem usque porrectâ, crine, vultu sonituque vocis obiurgatoriô, futilem, inanem, et argutiarum plenam et nihil ad vitam tuendam et ordinandam promoventem, mentiuntur, in quibus barbam et pallium ac constrictam frontem tantum quis intueri potest, non Philosophum. Locus ubi Philosophi, Rhetores, Mathematici, et omnium denique disciplinarum amatores, disputando, legendo ac docendo se exercebant, erant primae Gymnasiorum partes, portes nempe tres exedris spatiosis resertae: quas non longe ab aliis admodum sitas fuisse. tum ex sigura Palaestrae, quam Hier. Mercurialis exhibet de Arte Gymnastica l. 1. c. 6. ex Vitruvii l. 5. c. 11. patet, tum ex Proverbio indenato, Discum quam Philosophum audire malunt, in eos qui in eodem Gymnasio inter Philosophos sedentes, atque inde, discorum crepitusaudientes, relict â Sapientiae scholâ, ad proximum certaminum locum erumpebant. Ideo autem exedrae Philosophorum tam prope reliquis Palaestrae partibus erant, quod essent illae veluit Scholae quaedam, ubi possent facilime, post animorum exercitationem, corpora ad sanitatem vel fortitudinem iuvenes puerique exercere, subindeque lavari. Ita enim Lamprid. Alexandrum Severum, post lectionem operam modo palaestrae, modo sphaeristerio, modo cursui, modo luctis dedisse, mox halneum introrivisse, c. 30. refert. Sunt qui et secundam Gymnasiorum partem Ephebeum dictam, Iuvenum studiis dicatam scribant, Vide praesatum Mercurialem, l. cit. c. 8. Praemia quod attinet, Iul. Caesar non tantum servos literatores immani pretiô emit, dein manumisit: sed et honorem addidit, omnes liberalium Artium Doctores, quo libentius et ipsi Urbem colerent et exteri appeterent, civitate donando. Ab Traiano postea, honor et dignatio tanta dicendi Magistris et Sapientiae Professoribus, ut per eum spiritum et sanguinem et patriam recepisse studia praedicent Plinius Iuvenalis. Hadrianus omnes honoravit ac divites effecit: in summa familiari: ate Epictetum et Heliodorum Philosophos habuit: Iisdem, ut et Grammaticis ac Rhetoribus, Antoninus Pius per omnes etiam provincias, et honores et salaria detulit: finivit que numerum, quot quibus in civitatibus exhiberi publice deherent, in coeteris Artibus, in Philosophis numerum non terminavit, quia rariores reperiebantur, sed haereses sive disciplinas elegit, e quibus si daretur, omnibus aliquos probarent atque alerent, Stoicos, Platonicos, Epicuresos, Peripateticos. Honorum locô praecipuae im munitates et vacationes munerum fuêre, de quibus l. 6. § 8. ff. de excusationibus. Salaria, quae e fisco Grammaticis, Rhetoribus ac Philosophis decreta, μυρίας δράχμας, i. e. decias mille drachmas, statuunt Lucian. in Eunucho, Philostratus in Theodeto,
Capitolin. in Pio, (illea Marco, hic â Pio primum collatas scribens) i. e. Romanae monetae sestertia 40. aurei 400. sunt nostrae coronati mille, Salmas. Ad Hist. Aug. etc. Vide et Io. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 11. et infra in voce Professores: Nec praetermittendum, Philosophos apud priscos Auctores non raro oiiosorum nomine venire, opponiqueiis, qui in Republica munus aliquod gerunt. Unde Cicero de Offiae. l. 1. c. 21. Facilior et tutior, et minus aliis gravis aut molesta est vita Otiosorum. Vide quoque Liv. l. 2. c. 32. Ioh. Laurentius in Phaedrum l. 5. fab. 2. v. 17.
Quin etiam resides et sequentes otium etc.
uti de Philosophorum Sophistaromque discrimiac infra voce Sophistae.
II.
PHILOSOPHIA
apud Isidorum vita Monastica dicitur, hanc enim is θείαν φιλοσοφίαν vocat, l. 1. Ep. 260. Sic Maiorianus Novell. de Sanctimonial. Cum huiusmodi obfervatio Philosophiam resigiosâ mente suscipiens, non cogentis imperiô, sed spontaneâ et matur â deliberatione cupiatur. Vide quoque Ioh. Saresberiensem, Policrat. l. 7. c. 21. et Vitam S. Nili Iunioris. Imo non nomen tantum, sed et Philosophorum vestitum, ritusque in Monasteria veterum Christianorum transiisse, diximus supra. Neque vero vitam solum Monachorum austeram, sed et in genere vita sanctae studium, item Religionem Christianam, porro patientiam, et tandem diaetam seu vivendi rationem vox notat, apud Scriprores Ecclesiasticos, uti pluribus docet Cl. Suicerus, Thes. Eccl.
vocibus Φιλοσοφία, et Φιλόσοφος.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Philosophia perennis — (лат.  , рус. вечная философия)  непреходящая основа всякой философии, незыблемость философских догм[1][2]. Понятие регулярно использовали томисты[3]. Термин впервые употребил итальянский епископ Августин Стехус в книге De perenni… …   Википедия

  • PHILOSOPHIA PERENNIS —         (лат.) вечная философия. Непреходящая основа философии, сохраняющаяся во всех учениях. Так называли свою философию томисты. Философский энциклопедический словарь. М.: Советская энциклопедия. Гл. редакция: Л. Ф. Ильичёв, П. Н. Федосеев, С …   Философская энциклопедия

  • Philosophia Africana — Saltar a navegación, búsqueda Philosophia Africana es una revista especializada en la filosofía africana. Está publicado por la Universidad DePaul en Chicago, Estados Unidos. El redactor jefe es el filósofo nigeriano Emmanuel Chukwudi Eze. En… …   Wikipedia Español

  • Philosophia Africana — is a philosophy journal founded in 2001. It is devoted to analysis of philosophy and issues in Africa and the Black Diaspora. It is published at Depaul University under the editorship of Emmanuel Chukwudi Eze. Philosophia Africana… …   Wikipedia

  • Philosophia ancilla theologiae — („Die Philosophie ist die Magd der Theologie“) ist eine lateinische Phrase, die ausdrückt, dass die natürliche (nicht durch Gnade bzw. Offenbarungswissen erhellte) Vernunft der Theologie als höchster Wissenschaft untersteht, wobei die Ranghöhe… …   Deutsch Wikipedia

  • Philosophia Africana — war eine Fachzeitschrift für afrikanische Philosophie, die von der DePaul University in Chicago, USA, herausgegeben wird. Chefredakteur war der Philosoph Emmanuel Chukwudi Eze. 2002 wurde sie vom Council of Editors of Learned Journals als „Beste… …   Deutsch Wikipedia

  • Philosophia perennis — Philosophia perẹnnis   [lateinisch], im Anschluss an das Werk »De perenni philosophia« (1540) des italienischen Humanisten Augustinus Steuchus (* 1496, ✝ 1548) die seit dem Altertum (Platon, Aristoteles) durch alle Wandlungen der Geschichte in… …   Universal-Lexikon

  • Philosophia Africana — est un journal de specialiste sur la philosophie africaine. Le rédacteur en chef est le philosophe américain Emmanuel Chukwudi Eze Portail de l’Afrique …   Wikipédia en Français

  • Philosophia () ancilla tlieologiae — Philosophia (est) ancilla tlieologiae (лат.) философия служанка теологии (Петр Дамиани) …   Философская энциклопедия

  • Philosophia () ancilla theologiae — Philosophia (est) ancilla theologiae         (лат.) философия служанка теологии (Пётр Дамиани). Философский энциклопедический словарь. М.: Советская энциклопедия. Гл. редакция: Л. Ф. Ильичёв, П. Н. Федосеев, С. М. Ковалёв, В. Г. Панов. 1983 …   Философская энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”